라틴어 문장 검색

osculaque adplicuit posito suprema feretro atque ait
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권583)
Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 50:4)
Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus exierat, curruque atrorum vectus equorum ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:1)
accipit illa sinu complexaque frigida nati membra sui postquam miserarum verba parentum edidit et matrum miserarum facta peregit, funera ducebat mediam lacrimosa per urbem luridaque arsuro portabat membra feretro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 85:3)
"Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno res Romana valet et praeside pendet ab uno, praemia (sunt promissa mihi dignoque nepoti!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 92:2)
Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam, Appenninigenae quae proxima Thybridis undis mole sub ingenti rerum fundamina ponit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:7)
haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis desiluit tantique operis Concordia consors metatura novum iacto fundamine templum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1238)
Pars ingenti subiere feretro, triste ministerium, et subiectam more parentum aversi tenuere facem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:6)
Haud segnes alii crates et molle feretrum arbuteis texunt virgis et vimine querno exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:2)
Feretro Pallanta reposto procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, et via vix tandem vocis laxata dolore est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:7)
pars intra saepta domorum Narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces suspendunt ceras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:4)
nunc Iouis incipiam causas aperire Feretri armaque de ducibus trina recepta tribus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 101)
causa Feretri, omine quod certo dux ferit ense ducem;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1028)
ipse etenim tecum nigrae solemnia pompae spectatumque Urbi scelus et puerile feretrum produxi, saevos damnati turis acervos plorantemque animam supra sua funera vidi, teque patrum gemitus superantem et brachia matrum complexumque rogos ignemque haurire parantem vix tenui similis comes offendique tenendo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus12)
Tristibus interea ramis teneraque cupresso damnatus flammae torus et puerile feretrum texitur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권15)

SEARCH

MENU NAVIGATION